Rozmiar: 15909 bajtów

CCXLIX.

1361, Mai 27. Ottmachau.

Bischof Preczlaw von Breslau gestattet, dass in Ermangelung von Klosterbrüdern ein Weltgeistlicher als Pfarrer von Baitzen angestellt werde.

In nomine domini amen. Nos Pretczlaus dei gratia episcopus Wratislaviensis illos expedit, ut dignis prosequamur favoribus, quibus vita laudabilis et grata religio deo reddit plurimum commendatos; ad perpetuam igitur rei memoriam noverint universi presentem litteram inspecturi, quod cum superiori tempore, ut ecclesia parrochialis in villa Biczano nostre Wrat. dyoecesis, cuius quidem ecclesie ius patronatus ad religiosos viros abbatem et conventum monasterii Camencz Cisterciensis ordinis dicte Wratislaviensis dyocesis ratione universitatis ville eiusdem, que scilicet de proprietate dicti monasterii pertinet, sicut pertinuit ab antiquo, eidem monasterio cum ipsius ecclesie proventibus pro largiori sustentatione fratrum degentium ibidem adiungeretur, uniretur et incorporetur perpetuo, noster et honorabilium virorum fratrum nostrorum Wrat. capituli consensus legittime accessisset, prout super hoc idem abbas et conventus nostras et dicti capituli litteras certo obtinent sub tenore. Dominus tamen abbas in Camencz suo et conventus sui nominibus nobis deponens humiliter supplicavit, quod quamquam unitio et incorporatio ecclesie in Biczano per nos et confratres nostros capituli Wrat. monasterio facta contineret, quod unum fratrem monachum sacerdotem vicarium predicte ecclesie adiuncto sibi socio illic teneret, tamen timetur, quod successu temporis non tanta copia fratrum in monasterio predicto esse posset, etiam semper monachi in monasterio religiosius, quam extra viverent, inde humiliter nobis supplicavit, quatenus paterne annueremus, si quando comodose fratrem monachum vicarium predicte ecclesie illic tenere nequiret, quod ipse abbas una eum vicario alicui seculari honesto sacerdoti ecclesiam predictam conveniret salvis nichilominus iuribus episcopalibus. Nos autem cum monasterium ipsum singulari prosequimur affectu, utpote per progenitores nostros et per predecessores nostros episcopos Wrat. erectum, petitionibus predictis inclinati, hec ad fratres nostros capituli Wrat. detulimus, qui in hec consentientes omnia nostre commiserunt ordinationi. Preterea nos predicta perpendentes et ita fore invenientes annuimus, quod deinceps dominus abbas, qui pro tempore fuerit, si comodose, ut prefertur, fratribus in monasterio carere non potest, una cum vicario per nos aut nostros successores investito ecclesiam predictam alicui seculari sacerdoti conveniat partem vicarii per nos in incorporatione decretam conventori illi dimittens, que quidem portio hec scilicet habeat in primis conventor, qui pro tempore fuerit in hiis videlicet villis: Biczano, Pomsdorff et Prokensteyn (!), que ab antiquo et primeva fundatione ecclesie in Biczano pertinuerunt, duos mansos magnos in extremitate ville eiusdem situatos protensos in limitibus et agris suis ultra et trans rippam, que vulgariter Krebesbach dicitur; item in Pomsdorff duas maldratas et duas mensuras, item totam decimam campestrem ibidem; item in Prokenstein decimam campestrem; in filiali ecclesia Altmansdorff unum mansum et pullos ortorum, item missales annone; in Altmansdorff septem maldratas; in Galnaw quatuor maldratas, item in Galnaw fertones decimales, item ligna in silva monasterii, que vulgariter Harth appellatur, pro usu cremandi; item quascunque oblationes fidelium et legata facta et fienda dicto vicario vel conventori cedant. Alii autem fructus omnes et singuli ipsius ecclesie in relevationem dicti monasterii pertinebunt. In quorum omnium testimonium et evidentiam pleniorem presentes misimus nostri sigilli munimine roborari. Actum et datum Othmuchaw VI°. Kalendas Junii anno domini M°. CCC° sexagesimo primo; presentibus honorabilibus viris dominis: Jacobo Ligniczensi archidiacono, Nicolao de Lamberg Othmuchoviensi, Alberto de Zator in Schosznitz, Petro de Loslavia in Rathebor plebanis, Nicolao de Posznania plebano et aliis pluribus testibus fidelibus ad premissa.

Fälschung aus der Zeit um 1500. An grünrothseidner Schnur nur die Siegelschaale noch erhalten. Frömrich S. 84.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów